|
[0] DARETIS PHRYGII DE
EXCIDIO TROIAE HISTORIA.
CORNELIUS NEPOS SALLUSTIO CRISPO S-.
Quum multa Athenis studiosissime agerem inueni historiam Daretis Phrygii, ipsius
manu scriptam, ut titulus indicat, quam de Graecis et Troianis memoriae mandauit.
Quam ego summo amore complexus, continuo transtuli. Cui nihil adiiciendum uel
diminuendum reformandi causa putaui, alioquin mea posset uideri. Optimum ergo
duxi, ut uere et simpliciter perscripta, si eam ad uerbum in latinitatem
transuerterem, ut legentes cognoscere possent, quomodo hae res gestae essent:
utrum magis uera existiment quae Dares Phrygius memoriae commendauit, qui per id
tempus uixit, et militauit, quo Graeci Troianos oppugnarent; an Homero
credendum, qui post multos annos natus est quam bellum hoc gestum fuisset: de
qua re Athenis iudicium fuit, quum pro insano Homerus haberetur, quod deos cum
hominibus belligerasse descripsit. Sed hactenus ista. Nunc ad pollicitum
reuertamur.
[1] Pelias rex Aesonem fratrem habuit. Aesonis filius erat Iason, uirtute
praestans: et qui sub eius regno erant, omnes eos hospites habebat, et ab eis
ualidissime amabatur. Pelias rex ut uidit Iasonem acceptum esse omnibus, ueritus
est ne sibi iniurias faceret, et se regno eiiceret. Dicit Iasoni Colchis pellem
arietis inauratam esse, dignam eius uirtute, ut eam inde auferret, omnia se ei
daturum pollicetur. Iason ubi audiuit, ut erat fortis animi, et qui loca omnia
nosse uolebat, atque clariorem se futurum existimabat, si pellem inauratam
Colchis abstulisset, dicit Peliae regi se uelle eo ire, si uires sociique non
deessent. Pelias rex Argum architectum uocari iussit, et ei imperat ut nauem
aedificaret quam pulcherrimam, ad uoluntatem Iasonis. Per totam Graeciam rumor
cucurrit, nauem aedificari, in qua Colchos eat Iason, pellem auream petiturus.
Amici et hospites ad Iasonem uenerunt, et pollicentur se una ituros. Iason
gratias illis agit: et rogauit ut parati essent quum tempus superueniret. Iason
quum tempus superuenit, litteras ad eos misit qui erant polliciti, sese una
ituros, et ilico conuenerunt ad nauem, cuius nomen erat Argo. Pelias rex quae
opus erant in nauim imponi iussit: et hortatus est Iasonem, et qui cum eo ituri
erant, ut animo forti irent ad perficiendum quae conati essent. Ea res
claritatem Graeciae et ipsis factura uidebatur. Demonstrare eos qui cum Iasone
profecti sunt, non nostrum est: sed qui uult eos cognoscere, Argonautas legat.
[2] Iason ut ad Phrygiam uenit, nauem admouit ad portum Simoenta. Deinde omnes
exierunt de naui ad terram. Laomedonti regi Troianorum nuntiatum est, mirandam
nauim in portum Simoenta intrasse, et in ea iuuenes de Graecia aduectos esse.
Ubi audiuit Laomedon rex commotus est, et considerauit commune periculum, si
consuescerent Graeci ad sua littora nauibus aduentare. Mittit itaque ad portum
qui dicant, ut Graeci de finibus eius discedant: et si non dicto obedissent, tum
sese armis eiecturum de finibus. Iason et qui cum eo uenerant grauiter tulerunt
crudelitatem Laomedontis, sic se ab eo tractari, quum nulla ab illis iniuria
facta esset: simul et timebant multitudinem Barbarorum, si contra imperium
conarentur permanere, ne opprimerentur: quum ipsi non essent parati ad
proeliandum, nauim conscenderunt, a terra recesserunt, Colchos profecti sunt,
pellem abstulerunt, domum reuersi sunt.
[3] Hercules grauiter tulit a rege Laomedonte contumeliose sese tractatum, et
eos qui una profecti erant Colchos cum Iasone, Spartamque ad Castorem et
Pollucem uenit. Agit cum his, ut secum suas iniurias defendant, ne Laomedon
impune ferat, quod illos a terra et portu prohibuisset. Multos adiutores dicit
futuros, si se accommodassent. Castor et Pollux omnia promiserunt se facturos
esse, quae Hercules uellet. Ab his Salaminam profectus, ad Telamonem uenit:
rogat eum ut secum ad Troiam eat, et suas iniurias secum defendat. Telamon
promisit omnibus se paratum, quae Hercules uellet. Inde apud Phthiam profectus
est ad Peleum, rogatque eum ut secum eat ad Troiam:pollicitusque est ei Peleus
se iturum. Inde Pylum ad Nestorem profectus est, rogat eum Nestor quid uenerit.
Hercules dicit, quod dolore commotus sit, uelle se exercitum in Phrygiam ducere.
Nestor Herculem conlaudauit, operamque suam pollicitus est. Hercules ubi omnium
uoluntates intellexit, naues XII. parat, milites eligit. Ubi tempus datum est
proficiscendi, literas ad eos quos rogauerat misit, qui cum suis hominibus quum
uenissent, profecti sunt in Phrygiam: et ad Sigaeum noctu accesserunt. Inde
Hercules, Telamon, et Peleus exercitum e nauibus eduxerunt: qui uero praesidio
essent, Castorem, Pollucem, et Nestorem reliquerunt. Laomedon cum equestri copia
ad mare uenit, et coepit proeliari. Hercules ad Troiam ierat, et imprudentes qui
erant in oppido oppugnare coepit. Quod ubi Laomedonti regi nuntiatum est,
oppidum ab hostibus oppugnari, Ilium ilico reuertitur: et in itinere obuius
Graecis factus, ab Hercule occiditur. Telamon primus oppidum Ilium intrauit: cui
Hercules uirtutis causa Hesionam Laomedontis regis filiam dono dedit.
Laomedontis filii qui cum eo erant occiduntur. Priamus in Phrygia erat, ubi eum
Laomedon eius pater exercitui praefecerat. Hercules et qui cum eo uenerant
praedam magnam fecerunt, et ad naues deportauerunt. Inde domum proficisci
decreuerunt. Telamon Hesionam secum conuexit.
[4] Hoc ubi Priamo nunciatum est, patrem occisum, ciues direptos, praedam
auectam, Hesionam sororem dono datam, grauiter tulit tam contumeliose Phrygiam
tractatam esse a Graiis. Ilium petit cum Hecuba uxore, et liberis Hectore,
Alexandro, Deiphobo, Heleno, Troilo, Andromacha, Cassandra, Polyxena. Nam erant
et alii filii ex concubinis nati; sed nemo ex regio genere dixit esse, nisi eos
qui erant ex legitimis uxoribus. Priamus ut Ilium uenit, minime moram fecit,
ampliora moenia exstruxit, et ciuitatem munitissimam reddidit; et militum
multitudinem ibi esse fecit, ne per ignorantiam opprimeretur, ita ut Laomedon
pater eius oppressus est. Regiam quoque aedificauit, et ibi Ioui Statori aram
consecrauit. Hectorem in Paeoniam misit. Ilio portas fecit, quarum nomina haec
sunt : Antenoria, Dardania, Ilia, Scaea, Thymbraea, Troiana. Deinde postquam
Ilium stabilitum uidit, tempus expectauit. Ut uisum est ei patris iniurias
ulcisci, Antenorem uocari iubet, dicit ei uelle se eum legatum in Graeciam
mittere: quum graues sibi iniurias ab his qui cum exercitu uenerant, factas in
Laomedontis patris nece, et in abductione Hesionae pertulisset, omnia tamen
aequo animo passurum, si Hesiona ei redderetur.
[5] Antenor, ut Priamus imperauit, nauim conscendit, et profectus uenit
Magnesiam ad Peleum. Quem Peleus hospitio triduo recepit, die quarto rogat eum
quid uenerit. Antenor dicit ea quae a Priamo mandata erant, Graios postulare, ut
Hesiona redderetur. Haec ubi Peleus audiuit, grauiter tulit, eo quod hoc
pertinere ad se uidebat: iubet eum de finibus suis discedere. Antenor nihil
moratus nauim ascendit, iter fecit Salaminam ad Telamonem: rogare eum coepit, ut
Priamo sororem Hesionam redderet; non enim esse aequum tam diu in seruitute
habere regii generis puellam. Telamon Antenori respondit, nihil a se Priamo
factum: sed quod uirtutis causa donatum sit, se nemini daturum: ob hoc Antenorem
insula discedere iubet. Antenor nauim conscendit, in Achaiam uenit. Inde ad
Castorem et Pollucem delatus, coepit ab his postulare, ut Priamo satisfacerent,
et ei Hesionam sororem redderent. Castor et Pollux negauerunt iniuriam Priamo
factam esse, sed Laomedontem eos priorem laesisse: Antenorem discedere iubent.
Inde Pylum ad Nestorem uenit, dixit Nestori qua de causa uenisset. Qui ut
audiuit, coepit obiurgare, cur ausus sit in Graeciam uenire, quum a Phrygibus
Graeci prius laesi fuissent. Ubi audiuit Antenor nil impetrasse, et contumeliose
tractari Priamum, nauim conscendit, domum reuersus est. Priamo regi demonstrat,
quomodo unusquisque responderit: et quomodo ab illis tractatus sit: simulque
hortatus est Priamum, ut eos bello persequatur.
[6] Continuo Priamus filios uocari iubet, et omnes amicos suos, Antenorem,
Anchisen, Aenean, Ucalegontem, Bucolionem, Panthum, Lamponem, et omnes filios
qui ex concubinis nati erant. Qui ut conuenerunt, dixit eis se Antenorem legatum
in Graeciam misisse, ut hi sibi satisfacerent quod patrem suum necassent,
Hesionam sibi redderent: illos contumeliose tractasse, et Antenorem nihil ab eis
impetrasse. Verum quoniam suam uoluntatem facere noluissent, uideri sibi,
exercitum in Graeciam mittere, qui praedas raperet ab eis; ne barbaros Graeci
irrisui haberent. Hortatusque est Priamus liberos suos, ut huius rei principes
forent, maxime Hectorem: erat enim maior natu: qui coepit dicere, uelle se
quidem uoluntatem patris exequi, et Laomedontis aui sui necem ulcisci, et
quascumque iniurias Graeci Troianis fecissent, ne impunitum id Graiis foret: sed
uereri, ne non perficere possent quod conati essent; multos adiutores Graeciae
futuros, Europam bellicosos homines habere; Asiam semper in desidia uitam
exegisse, et ob id classem non habere.
[7] Alexander cohortari coepit, ut classis praeparetur, et in Graeciam mittatur:
se rei huius principem futurum, si pater uellet: in deorum benignitate se
confidere, uictis hostibus laude adepta, de Graecia domum rediturum esse. Nam
sibi in Ida sylua cum uenatum abisset, in somnis Mercurium adduxisse Iunonem,
Venerem, Mineruam, ut inter eas de specie iudicaret. Et tunc sibi Venerem
pollicitam esse, si suam speciem meliorem harum specie iudicaret, daturam se ei
uxorem, quae in Graecia speciosior uideretur: ubi ita audisset, optimam facie
Venerem iudicasse: unde sperare debere Priamum Venerem adiutricem Alexandro
futuram. Deiphobus placere sibi dixit Alexandri consilium; et sperare Graecos
Hesionam reddituros, et satisfacturos, si, ut dispositum esset, classis in
Graeciam mitteretur. Helenus uaticinari coepit, Graios uenturos, Ilium euersuros,
parentes et fratres hostili manu interituros, si Alexander sibi uxorem de
Graecia adduxisset. Troilus minimus natu, non minus fortis quam Hector, bellum
geri suadebat, et non debere terreri metu uerborum Heleni, quod omnibus placuit,
classem comparari, et in Graeciam proficisci.
[8] Priamus Alexandrum et Deiphobum in Paeoniam misit, ut milites eligerent: ad
concionem populum uenire iubet. Commonefacit filios, ut maiores natu minoribus
imperarent. Monstrauit quas iniurias Graeci Troianis fecissent: ob hoc Antenorem
legatum in Graeciam misisse, ut sibi Hesionam sororem redderent, et
satisfacerent Troianis. Antenorem contumeliose ab eis tractatum: nec quidquam ab
his impetrare potuisse. Ob hoc placere sibi, Alexandrum mitti cum classe in
Graeciam, qui aui sui mortem et Troianorum iniurias ulcisceretur. Antenorem
dicere iussit, quomodo in Graecia tractatus sit. Antenor hortatus est Troianos,
ne horrescerent, ad bellandum in Graeciam suos alacriores fecit. Paucis
demonstrauit, quae in Graecia gesserat. Priamus dixit, si cui displiceret bellum
geri, suam uoluntatem ediceret. Tunc Panthus Priamo et propinquis prodit ea quae
a patre Euphorbo audierat: si Alexander uxorem de Graecia adduxisset, Troianis
extremum exitium futurum. Sed pulchrius esse in otio uitam degere, quam in
tumultu libertatem amittere, et periculum inire. Populus auctoritatem Panthi
contemsit: regem dicere iusserunt, quid fieri uellet. Priamus dixit naues
praeparandas esse, ut eatur in Graeciam: utensilia quoque populo non deesse.
Populus conclamauit per se moram non esse, quo minus regis praeceptis pareatur.
Priamus illis magnas gratias egit, concionemque dimisit. Ac mox in Idam syluam
misit, qui materiem succiderent, naues aedificarent. Hectorem in superiorem
Phrygiam misit, ut exercitum pararet; et ita praesto esset. Cassandra postquam
audiuit patris consilium, dicere coepit quae Troianis futura essent, si Priamus
perseueraret classem in Graeciam mittere.
[9] Interea tempus superuenit: naues aedificatae sunt. Milites superuenerunt,
quos Alexander et Deiphobus in Paeonia legerant; et ubi uisum est posse nauigare,
Priamus exercitum alloquitur: Alexandrum Imperatorem exercitui praeficit, mittit
cum eo Deiphobum, Aeneam, Polydamantem. Imperatque Alexandro, ut primum Spartam
accedat, Castorem et Pollucem conueniat, et ab his petat, ut Hesiona soror eius
reddatur, et satis Troianis fiat. Quod si negassent, continuo ad se nuntium
dirigat, ut exercitum in Graeciam possit mittere. Posthaec Alexander in Graeciam
nauigauit, adducto secum duce eo qui cum Antenore iam nauigauerat. Non multos
ante dies, quam Alexander in Graeciam nauigauit, et antequam in insulam
Cytheream accederet, Menelaus rex ad Nestorem Pylum proficiscens, Alexandro in
itinere occurrit, et mirabatur regiam classem quo tenderet. Utrique occurrentes
aspexerunt se inuicem, inscii quo quisque iret. Castor et Pollux ad
Clytaemnestram ierant, secum Hermionam neptem suam Helenae filiam abduxerant.
Argis Iunonis dies festus erat his diebus, quibus Alexander in insulam Cytheream
uenit, ubi ad fanum Veneris Dianae sacrificauit. Hi qui in insula erant
mirabantur regiam classem, et interrogabant ab illis qui cum Alexandro, qui
essent, quid uenissent. Responderunt illi a Priamo rege legatum missum ad
Castorem et Pollucem, ut eos conueniret.
[10].At uero Helena, Menelai uxor, cum Alexander in insula Cytherea esset,
placuit ei eo ire. Qua de causa ad littus processit, ubi Dianae et Apollinis
fanum est: ibi rem diuinam Helena facere disposuerat. Quod ubi nuntiatum est
Alexandro, Helenam ad mare uenisse, conscius formae suae, in
conspectu eius ambulare coepit, cupiens eam uidere. Helenae nuntiatum est,
Alexandrum Priami regis filium ad oppidum, ubi Helena erat, uenisse. Quem etiam
ipsa uidere cupiebat. Et cum se utrique respexissent, ambo, forma sua incensi,
tempus dederunt ut gratias referrent. Alexander imperat, omnes ut in nauibus
sint parati: nocte classem soluant, de fano Helenam eripiant, secum eam auferant.
Signo dato fanum inuaserunt, Helenam inuiolatam eripiunt, in nauem deferunt, et
cum ea mulieres aliquas depraedantur. Quod oppidani cum uidissent, diu
pugnauerunt cum Alexandro, ne Helenam eripere posset. Quos Alexander fretus
multitudine sociorum superauit, fanum exspoliauit, homines secum quamplurimos
captiuos duxit, in nauim imposuit, classem soluit, domum reuerti disposuit, in
portum Tenedon peruenit, ubi Helenam moestam alloquio mitigauit, patri rei
gestae nuntium misit. Menelao postquam in Pylo nuntiatum est, cum Nestore
Spartam profectus est, ad Agamemnonem fratrem misit Argos, rogans ut ad se
ueniat. Interea Alexander ad patrem suum cum praeda peruenit, et rei gestae
ordinem refert.
[11] Priamus gauisus est, sperans Graecos causa recuperationis Helenae sororem
Hesionam reddituros, et ea quae inde a Troianis abstulerant. Helenam moestam
consolatus est, et eam Alexandro coniugem dedit: quam ut aspexit Cassandra,
uaticinari coepit, memorans ea quae ante praedixerat. Quam Priamus abstrahi et
includi iussit. Agamemnon postquam Spartam uenit fratrem consolatus est, et
placuit ut per totam Graeciam conquesturi mitterentur ad conuocandos Graecos, et
Troianis bellum indicendum. Conuenerunt autem hi: Achilles cum Patroclo,
Euryalus, Tlepolemus, Diomedes. Postquam Spartam accesserunt, decreuerunt
iniurias Troianorum persequi, exercitum et classem comparare. Agamemnonem
imperatorem et ducem praeficiunt. Hi legatos mittunt, ut tota Graecia conueniant
cum classibus et exercitibus ornati pariter ad Atheniensium portum, unde pariter
ad Troiam proficiscantur, ad defendendas suas iniurias. Castor et Pollux in
recenti, postquam audierunt Helenam sororem suam raptam, nauem ascenderunt et
secuti sunt. Lesbo nauim soluerunt;
maxima tempestate correpti, nusquam comparuerunt: postea dictum est, eos
immortales factos. Itaque Lesbios nauibus eos usque ad Troiam quaesitum isse,
neque eorum uestigia usquam inuenta domi renuntiasse.
[12] Dares Phrygius, qui hanc historiam scripsit, ait se militasse usque dum
Troia capta est: hos se uidisse cum induciae essent, partim praelio interfuisse.
A Dardanis audiisse, qua facie et natura fuissent Castor et Pollux. Fuerunt
autem alter alteri similis, capillo flauo, oculis magnis, facie pura, bene
figurati, corpore deducto. Helenam similem illis, formosam, animi simplicis,
blandam, cruribus optimis, notam inter duo supercilia habentem, ore pusillo.
Priamum regem Troianorum uultu pulchro, magnum, uoce suaui, aquilino corpore.
Hectorem blaesum, candidum, crispum, strabonem, pernicibus membris, uultu
uenerabili, barbatum, decentem, bellicosum, animo magnum, ciuibus clementem,
dignum et amori aptum. Deiphobum et Helenum similes patri, dissimiles natura:
Deiphobum fortem; Helenum clementem, doctum, uatem. Troilum magnum, pulcherrimum,
pro aetate ualentem, fortem, cupidum uirtutis. Alexandrum candidum, longum,
fortem, oculis pulcherrimis, capillo molli et flauo, ore uenusto, uoce suaui,
uelocem, cupidum imperii. Aeneam rufum, quadratum, facundum, affabilem, fortem
cum consilio, pium, uenustum, oculis hilaribus et nigris. Antenorem longum,
gracilem, uelocibus membris, uersutum, cautum. Hecubam magnam, aquilino corpore,
pulchram, mente uirili, iustam, piam. Andromacham oculis claris, candidam,
longam, formosam, modestam, sapientem, pudicam, blandam. Cassandram mediocri
statura, ore rotundo, rufam, oculis micantibus, futurorum praesciam. Polyxenam
candidam, altam, formosam, collo longo, oculis uenustis, capillis flauis et
longis, compositis membris, digitis prolixis, cruribus rectis, pedibus optimis,
quae forma sua omnes superaret, animo simplici, largam, dapsilem.
[13] Agamemnonem albo corpore, magnum, membris ualentibus, facundum, prudentem,
nobilem. Menelaum mediocri corpore, rufum, formosum, acceptum, gratum. Achillem
pectorosum, ore uenusto, membris ualentibus et magnis, bene crispatum, clementem,
in armis acerrimum, uultu hilari, dapsilem, capillo myrteo. Patroclum pulchro
corpore, oculis uiuidis et magnis, uerecundum, rectum, prudentem, dapsilem.
Aiacem Oileum quadratum, ualentibus membris, aquilino corpore, iucundum, fortem.
Aiacem Telamonium ualentem, uoce clara, capillis nigris, in hostem atrocem.
Ulyssem formosum, dolosum, ore hilari, statura media, eloquentem, sapientem.
Diomedem fortem, quadratum, corpore honesto, uulto austero, in bello acerrimum,
clamosum, cerebro calido, impatientem, audacem. Nestorem magnum, naso obunco,
longum, latum, maximum, candidum, prudentem, consiliarium. Protesilaum corpore
candido, uultu honesto, uelocem, confidentem, temerarium. Neoptolemum magnum,
uirosum, stomachosum, blaesum, uultu bonum, aduncum, oculis rotundis,
superciliosum. Palamedem gracilem, longum, sapientem, animo magnum, blandum.
Podalirium crassum, ualentem, superbum, tristem. Machaonem magnum, fortem,
certum, prudentem, patientem, misericordem. Merionem rufum, mediocri statura,
corpore rotundo, uirosum, pertinacem, crudelem, impatientem. Briseidam formosam,
alta statura, candidam, capillo flauo et molli, superciliis iunctis, oculis
uenustis, corpore aequali, blandam, affabilem, uerecundam, animo
simplici, piam.
[14] Deinde ornati cum classe Graeci Athenas conuenerunt. Agamemnon ex Mycenis
nauibus numero centum. Menelaus ex Sparta nauibus numero sexaginta. Arcesilaus
et Prothenor ex Boeotia quinquaginta. Ascalaphus et Ialmenus ex Orchomeno
nauibus numero trigentia (forsitan : triginta, ndr). Epistrophus et Schedius ex
Phocide quadraginta. Aiax Telamonius ex Salamina adduxit secum Teucrum fratrem:
Elide, Amphimachum, Diorem, Thalpium, Polyxenum, nauibus quadraginta. Nestor ex
Pylo nauibus LXXX. Thoas ex Aetolia nauibus XL. Aiax Oileus ex Locris nauibus
XXXVII. Antiphus, Phidippus XXX. Idomeneus et Meriones ex Creta nauibus LXXX.
Ulysses ex Ithaca nauibus numero XII. Eumelus ex Pheris nauibus X. Protesilaus
et Podacres ex Phylaca nauibus XL. Podalirius et Machaon Aesculapii filii ex
Trica nauibus XXXII. Achilles cum Patroclo et Myrmidonibus ex Phthia nauibus L.
Tlepolemus ex Rhodo nauibus IX. Eurypylus ex Orchomeno nauibus numero XL.
Antiphus et Amphimachus ex Elide nauibus XII. Polypoetes et Leonteus ex Larissa
nauibus XL. Diomedes, Euryalus, Sthenelus ex Argis nauibus LXXX. Philoctetes ex
Meliboea VII. Guneus ex Cypho nauibus XXI. Prothous ex Magnesia nauibus XI.
Agapenor ex Arcadia nauibus LX. Mnestheus ex Athenis nauibus L. Hi fuerunt duces
Graecorum, numero XLVII, qui adduxere naues numero MCCII.
[15] Postquam Athenas conuenerunt, Agamemnon duces in concilium conuocat,
hortatur, ut quamprimum iniurias suas defendant. Rogat, si illis placeat,
suadetque ut, antequam proficiscantur, Delphos ad Apollinem consulendum de tota
re mitterent: cui omnes assentiunt. Achilles huic rei praeficitur, et cum
Patroclo proficiscitur. Priamus interea, ut audiuit quia hostes parati sunt,
mittit per totam Phrygiam qui finitimos exercitus adducant, domique milites
magno animo comparat. Cum Achilles Delphos uenisset, ad oraculum pergit: et ex
adytis respondetur, Graecos uictores, decimoque anno Troiam capturos. Achilles
res diuinas, sicut imperatum est, facit. Et eo tempore uenerat Calchas, Thestore
natus, diuinus; et pro Phrygibus a suo populo missus, dona Apollini portabat.
Huic ex adytis respondetur, ut cum Argiuorum classe militum contra Troianos
proficiscatur, eosque sua intelligentia moueat, ne inde discedant prius, quam
Troia capta sit. Postquam in fanum uentum est, inter se Achilles et Calchas
responsa contulerunt: gaudentes hospitio, amicitiam confirmant, una Athenas
proficiscuntur et perueniunt. Achilles eadem in concilio refert. Argiui gaudent,
Calchantem secum recipiunt, classem soluunt. Cum eos tempestates
ibi retinerent, Calchas ex augurio respondit ut primum reuertantur in Aulidem,
ut Dianae sacrificent. Profecti perueniunt. Agamemnon Dianam placat, dicitque
sociis classem soluant, ad Troiam iter faciant. Utuntur duce Philocteta, qui cum
Argonautis ad Troiam ierat. Deinde applicant classem ad oppidum, quod sub
imperio Priami regis erat, et id expugnant: praedaque facta, proficiscuntur:
ueniunt Tenedon, ibique omnes occidunt.
[16].Agamemnon praedam diuidit, concilium uocat. Inde legatos ad Priamum mittit,
si uellet Helenam et praedam quam Alexander fecit restituere. Legati leguntur
Diomedes et Ulysses; ad Priamum proficiscuntur. Dum legati mandato parent,
mittuntur Achilles et Telephus ad depraedandam Mysiam. Ad Teuthrantem regem
ueniunt, praedamque faciunt. Teuthras cum exercitu superuenit, quem Achilles
fugato exercitu uulnerauit: quem iacentem Telephus clypeo protexit, ne ab
Achille interficeretur; commemorans hospitium inter se eo tempore quo Telephus
adhuc puer, a patre Hercule progenitus, a Teuthrante rege hospitio receptus est.
Diomedem ferunt, cum equis potentibus uenantem et feris ab Hercule interfectum,
Teuthranti regnum reddidisse totum: ob hoc eius filium Telephum ei suppetias
uenisse. Quod cum Teuthras intelligeret, se eodem uulnere mortem effugere non
posse, regnum suum uiuus Telepho tradidit, et eum regem ordinauit. Tum regem
Teuthrantem Telephus magnifice sepeliuit. Suadet ei Achilles ut nouum regnum
conseruet, plus multo exercitum adiuturum, si commeatu tot annis quibus morati
fuerint de eodem regno eos adiuuet, quam si ad Troiam eat. Itaque Telephus
remanet. Achilles cum magna praeda ad exercitum Tenedon reuertitur. Agamemnoni
rem gestam narrat: Agamemnon approbat laudatque.
[17] Interea legati missi ad Priamum ueniunt: Ulysses Agamemnonis uerba refert,
postulat ut Helena et praeda reddatur, satisque fiat regi, ut pacifice discedant.
Priamus iniurias Argonautarum commemorat, patris interitum, Troiae expugnationem,
et Hesionae sororis seruitutem. Denique Antenorem legatum cum miserit, quam
contumeliose ab eis tractatus sit. Pacem repudiat, bellum indicit, Graecorum
legatos de finibus repelli iubet. Legati in castra Tenedon reuertuntur,
renuntiantes responsum. Res consultu geritur.
[18] Aderant uero ad auxilium Priamo ductores hi cum exercitibus suis, quorum
nomina et prouincias insinuandas esse duximus. De Zelia, Pandarus, Amphion,
Adrastus. De Colophonia, Mopsus, Cares, Nastes, Amphimachus. De Lycia, Sarpedon,
Glaucus. De Larissa, Hippothous et Copesus. De Ciconia, Euphemus. De Thracia,
Pyrus et Acamas. Antiphus et Mesthles de Maeonia. Ascanius et Phorcys de Ascania.
De Paphlagonia, Pylaemenes. De Aethiopia, Perses et Memnon.De Thracia, Rhesus et
Archilochus. De Adrestia, Adrastus et Amphius. De Alizonia, Epistrophus. His
ductoribus et exercitibus, qui parabantur, praefecit Priamus principes et
ductores, Hectorem, Deiphobum, Alexandrum, Troilum, Aeneam, Memnonem. Dum
Agamemnon consulit de tota re, ex Cormo aduenit Nauplii filius Palamedes, cum
nauibus triginta: ille se excusauit, morbo affectum Athenas uenire non potuisse:
qui aduenerit, cum primum potuerit. Gratias agunt, rogantque eum in consilio
esse.
[19] Deinde cum Argiuis non constaret, exeundum ad Troiam clam noctu an interdiu
foret, Palamedes suadet et rationem addit, luce ad Troiam excensionem fieri
oportere, et manum hostium deduci. Itaque omnes ei assentiunt: consulto
Agamemnonem praeficiunt. Legatos ad Mysiam, ceterosque locos, mittunt, ut
exercitui commeatus supportandos curent, Thesidas Demophoontem, Athamantem, et
Anium. Deinde exercitum ad concionem conuocat, collaudat, imperat, hortatur:
monet diligenter, ut dicto obedientes essent. Signo dato naues soluunt, tota
classis in latitudine accedit ad Troiam, littora Troiani fortiter defendunt.
Protesilaus in terram excensionem facit, fugat, caedit. Cui Hector obuiam uenit,
et eum interfecit, ceteros perturbauit: unde Hector recedebat, ibi Troiani
fugabantur. Postquam magna caedes utrimque facta est, aduenit Achilles: is totum
exercitum in fugam conuertit, redegitque in Troiam. Nox praelium dirimit,
Agamemnon exercitum in terram educit, castra facit. Postera die Hector exercitum
ex urbe educit, et instruit. Agamemnon contra clamore magno occurrit: praelium
acre et iracundum fit: fortissimus quisque in primis cadit. Hector Patroclum
occidit, et eum spoliare parat. Merion eum ex acie ne spoliaretur eripuit.
Hector Merionem persequitur et occidit. Quem cum similiter spoliare uellet,
aduenit suppetias Mnestheus, Hectoris femur sauciat: saucius quoque multa millia
occidit: et perseuerasset Achiuos mittere in fugam, nisi obuius illi Aiax
Telamonius fuisset; cum quo dum congrederetur, cognouit eum esse de sanguine suo,
erat enim de Hesiona sorore Priami natus. Quo pacto Hector a nauibus ignem
remoueri iussit, et utrique se inuicem munerauerunt, et amici discesserunt.
Postera die Graiugenae inducias petunt.
[20] Achilles Patroclum plangit, Graiugenae suos. Agamemnon Protesilaum
magnifico funere effert, ceterosque sepeliendos curat. Achilles Patroclo ludos
funebres facit. Dum induciae sunt, Palamedes non cessat seditionem facere:
indignum regem Agamemnonem esse qui exercitui imperet et indoctum dixit. Ipse
coram exercitu multa sua ostendit studia. Primo suam exscensionem, castrorum
munitionem, uigiliarum circuitionem, signi dationem, librarum ponderumque
dimensionem, exercitusque instructionem ostendit. Haec cum a se acta fuissent,
non aequum esse, cum a paucis imperium datum Agamemnoni esset, eum omnibus qui
postea conuenissent imperare: maxime cum omnes ingenium et uirtutem spectassent
in ducibus suis. Dum Achiui de imperio inter se uicissim certant, praelium post
biennium repetitum est. Agamemnon, Achilles, Diomedes, Menelaus exercitum
educunt. Contra Hector, Troilus, Aeneas occurrunt. Fit magna caedes: ex utraque
parte fortissimi cadunt. Hector Boetem, Archilochum, et Prothenorum duces
occidit: nox praelium dirimit. Agamemnon noctu omnes in consilium uocat: suadet,
hortatur, ut omnes in aciem prodeant, et maxime Hectorem persequantur, qui de
his aliquos duces occidit.
[21] Mane autem facto, Hector, Aeneas, Alexander exercitum educunt. Omnes Achiui
prodeunt. Fit magna caedes. Multa inuicem millia Orco dimittuntur. Menelaus
Alexandrum persequi coepit: quem respiciens Alexander sagitta Menelai femur
transfigit. Ille, dolore commotus, pariter cum Aiace Locro non cessat eum
persequi. Quos ut uidit Hector instantes fratrem suum persequi, suppetias ei
uenit cum Aenea. Quem Aeneas clypeo protexit, et secum de praelio ad ciuitatem
adduxit. Nox praelium dirimit. Achilles cum Diomede postera die exercitum educit.
Contra Hector et Aeneas. Fit magna caedes. Hector Orcomeneum, Palamenem,
Epistrophum, Schedium, Elpenorem, Dorium, Polyxenum, duces fortissimos, occidit
; Aeneas Amphimachum et Nireum; Achilles Euphemum, Hippothoum, Pyleum, Asterium;
Diomedes Xanthippum, Mesthlem. Agamemnon, ut uidit fortissimos cecidisse, pugnam
reuocauit. Troiani laeti in oppidum reuertuntur. Agamemnon sollicitus duces in
consilium conuocat: hortatur ut uiriliter pugnarent, neque desisterent, quoniam
maior pars ex suis superata sit; sperare se exercitum ex Mysia quotidie (forsitan
legas “postridie”) superuenturum.
[22].Postera die Agamemnon totum exercitum et omnes duces in pugnam prodire
coegit. Contra Troiani. Fit magna caedes, acriter utrimque pugnatur, multa
millia hinc et inde cadunt: nec differebatur pugna, ita ut continuis octoginta
diebus pugnatum sit. Agamemnon ut uidit multa millia
quotidie cadere, nec sufficere mortuos sine intermissione funerari, misit
legatos Ulyssem et Diomedem ad Priamum, ut inducias in triennium peterent, ut
suos funerare posset, et uulneratos curare, et naues reficere, et exercitum
reparare, commeatusque comparare. Ulysses et Diomedes noctu legati uadunt:
occurrit illis Dolon ex Troianis. Qui cum interrogarentur, quid ita armati noctu
ad oppidum uenissent; dixerunt se ab Agamemnone legatos ad Priamum missos. Quos
ut Priamus audiuit uenisse, et desiderium suum exposuisse, in consilium omnes
duces conuocat. Quibus refert legatos uenisse ab Agamemnone, et inducias ad
triennium petere. Hectori suspectum uidetur, quod tam longum tempus postulassent.
Priamus dicere imperat, quid cuique uideatur: omnibus placitum est, inducias in
triennium dari. Interim Troiani moenia renouant, suos saucios curant, cum
ingenti honore suos quisque funerat.
[23] Tempus pugnae superuenit post triennium. Hector et Troilus exercitum
educunt cum Aenea. Contra Agamemnon, Menelaus, Achilles et Diomedes occurrunt.
Fit magna caedes. Hector in prima acie duces ualidissimos interficit, Phidippum,
Antiphum et Merionem. Achilles Lycaonem Euphorbumque occidit. Ex cetera plebe
multa millia hominum ex utraque parte cadunt: pugnatur acriter continuis diebus
triginta. Priamus, ut uidit multa millia hominum de suo exercitu cecidisse,
mittit legatos ad Agamemnonem, ut inducias peterent mensibus sex. Et ex consilii
sententia Agamemnon concedit inducias. Tempus pugnae superuenit: acriter per
duodecim dies pugnatur. Multi duces fortissimi hinc et inde cadunt, plurimi
uulnerantur, plurimi in curatione moriuntur. Agamemnon mittit ad Priamum
legatos, ut inducias triginta dierum postulent, ut funerare mortuos possit.
Priamus consulto facit annuitque.
[24] At ubi tempus pugnae superuenit, Andromacha uxor Hectoris in somnis uidit,
ne Hector in pugnam procederet: et cum ad eum uisum referret, Hector muliebria
uerba abicit. Andromacha moesta ad Priamum misit, ut illi prohibeat ne ea die
pugnaret. Priamus Helenum, Alexandrum, Troilum, Aeneam et Memnonem iubet accersi,
ut illi in pugnam prodirent: in pugnam misit. Hector ut ista cognouit, multum
increpans Andromacham, arma ut proferret poposcit, nec retineri ullo modo potuit.
Moesta Andromacha summissis capillis Astyanactem filium protendens ante pedes
Hectoris eum reuocare non potuit. Tunc planctu femineo oppidum concitat, ad
Priamum in regiam currit, refert quid in somnis uiderit, et Hectorem uelle in
pugnam prodire, nec posse proiecto ad genua filio suo reuocari. Priamus omnes in
pugnam prodire iussit, et Hectorem retinuit. Agamemnon, Diomedes, Achilles, Aiax
Locrus, ut uidere Hectorem non prodisse, acriter pugnauerunt, multosque duces
Troianorum occiderunt. Hector, ut audiuit tumultum in bello, et sine se Troianos
laborare, prosiliit in bellum. Statimque Eioneum obtruncat, Iphinoum sauciat,
Leonteum occidit, Stheneli femur iaculo figit: quem ut Achilles respexit et tot
acerrimos duces ab eo interfectos, animum in illum dirigebat, ut illi obuius
fieret. Considerabat enim Achilles, nisi Hectorem occideret, plures de Graecorum
numero eius dextera perituros. Multa millia hominum interea trucidantur. Acre
praelium colliditur. Hector Polypoetem ducem fortissimum occidit: et cum
spoliare coepisset, Achilles superuenit. Fit pugna maior, et clamor ab oppido et
a toto surgit exercitu. Hector Achillis femur sauciat. Ille, dolore accepto,
magis eum persequi coepit, nec destitit nisi occideret. Quo interemto Troianos
in fugam uertit, et maxima caede eos usque ad portam fugauit. Cui tamen Memnon
fortissime restitit, et acriter inter se certauerunt: laesi utrique discesserunt.
Nox praelium dirimit. Achilles de bello saucius redit. Noctu Troiani Hectorem
lamentantur.
[25] Postera die Troilus Troianos educit contra Graecorum exercitum. Agamemnon
exercitum consulit, suadetque inducias duorum mensium postulari, quisque ut suos
sepelire possit. Legati ad Priamum proficiscuntur: desiderium prosecuti sunt,
duorum mensium inducias accipiunt. Priamus Hectorem suo more ante portam
sepeliuit, cui ludos funebres facit. Dum induciae sunt, Palamedes iterum non
cessat de imperio conqueri. Itaque Agamemnon seditioni cessit et dicit se de hac
re libenter facturum, ut quem uellent imperatorem praeficerent. Postera die
populum ad concionem uocat: negat se unquam cupidum imperii fuisse: animo aequo
se recipere si uellent dare: se libenter cedere: satis sibi esse dum hostes
ulciscatur, et parui facere cuius id ope fiat. Iubet dicere, si cui quid placeat.
Palamedes procedit, suum ingenium ostendit. Itaque Argiui imperium ei tradunt.
Palamedes Argiuis gratias agit, imperium accipit, administrat. Achilles
uituperat imperii commutationem.
[26] Interea induciae exeunt. Palamedes ornatum paratumque exercitum educit,
instruit, hortatur. Contra idem facit Deiphobus: pugnatur acriter a Troianis.
Sarpedon Lycius cum suis impressionem in Argiuos facit, caedit, prosternit
multos. Ei obuius fit Tlepolemus Rhodius: sed diu stando et pugnando male
uulneratus cadit. Succedit Perses Admestae filius, praelium restituit: diuque
cum Sarpedone cominus pugnando occiditur. Sarpedon quoque multatus rediit.
Itaque per aliquot dies praelia fiunt. Utrimque ductores occiduntur, sed plures
a Priamo. Troiani mittunt legatos, inducias petunt, ut mortuos sepeliant,
saucios curent. Palamedes Agamemnonem legatum mittit ad Thesidas: Demophoontem
et Athamantem, quos legatos Agamemnon praefecerat, ut commeatus compararent, et
frumentum de Mysia a Telepho acceptum supportarent. Ut eo uenit, seditionem
Palamedis narrat. Illi moleste ferunt. Agamemnon dicit se moleste non ferre, sua
uoluntate id factum esse. Interea Palamedes naues comparandas curat, castra
munit, turribus circumdat. Troiani exercitum exercent, murum diligenter
resarciunt, fossas et uallum diligenter addunt, ceteraque componunt.
[27] Postquam dies anni uenit quo Hector sepultus est, Priamus et Hecuba et
Polyxena, ceterique Troiani ad sepulcrum eius profecti sunt. Quibus obuius fit
Achilles, Polyxenam contemplatur, figit animum, amare eam uehementer coepit.
Tunc ardore impulsus, odiosam uitam in amore consumere coepit, et aegre ferebat
ademtum imperium Agamemnoni, sibique Palamedem praepositum. Amore cogente,
Phrygio seruo fidelissimo mandata dat ferenda ad Hecubam: et ab ea sibi uxorem
poscit: hoc si fecerit, se cum suis Myrmidonibus domum rediturum. Quod cum ipse
fecerit, ceteros quoque idem facturos. Seruus proficiscitur, ad Hecubam uenit,
mandata dicit: Hecuba respondit se uelle, sed si Priamo uiro suo placeat: dum
ipsa cum Priamo agat, seruus reuerti iubetur: seruus quod egisset Achilli
nuntiat. Agamemnon cum magno commeatu ad castra reuertitur. Hecuba cum Priamo de
conditione Achillis loquitur. Priamus respondit, fieri non posse: non ideo quod
eum affinitate indignum existimet; sed si ei dederit, et ille discesserit,
ceteros non discessuros: et iniquum esse, filiam suam hosti iungere. Quapropter,
si id fieri uellet, pax perpetua fiat, et exercitus discedat, foederis iura
sanciantur. Si id factum sit, se ei libenter filiam daturum. Itaque, cum seruus
ad Hecubam missus esset ab Achille, eadem Hecuba quae cum Priamo egerat seruo
dicit: seruus Achilli nuntiat: Achilles uulgo queritur, unius mulieris Helenae
causa totam Graeciam et Europam aduocatam esse, tanto tempore tot millia hominum
periisse; tot pericula adiri; libertatem in ancipiti esse: unde fieri pacem
debere, exercitus recedere. Annus circumactus est. Palamedes exercitum educit,
instruit.
[28] Deiphobus contra. Achilles iratus in praelium non prodit. Palamedes,
occasionem nactus, impressionem in Deiphobum facit et eum obtruncat: praelium
acre insurgit, ab utrisque partibus multa millia hominum cadunt. Palamedes in
prima acie uersatur; hortaturque ut praelium fortiter gerant. Contra eum
Sarpedon Lycius occurrit, eumque Palamedes interficit. Eo facto laetus in acie
uersatur. Cui exultanti et glorianti Alexander Paris sagitta collum transfigit.
Phryges animaduertunt, tela coniiciunt, atque ita Palamedes occiditur. Rege
occiso, Argiui cedunt, Troiani persequuntur, castra oppugnant, naues incendunt,
cuncti impressionem faciunt, turpiter Achiui terga uertunt, in castra confugiunt.
Achilli nuntiatum est: dissimulat. Aiax Telamonius fortissime defendit: nox
praelium dirimit. Argiui in castris Palamedis scientiam, aequitatem, bonitatem,
clementiam lamentantur.
[29] Troiani Sarpedonem et Deiphobum deflent. Nestor, qui maior erat natu, noctu
duces in consilium euocat, suadet, hortatur, ut imperatorem praeficiant, et si
eis uideatur, eundem Agamemnonem minima cum discordia fieri posse. Item
commemorat, quod dum is summus imperator esset, res prospere gestae sint, et
satis felicem exercitum fuisse: si cui quid aliud uideatur, dicere suadet. Omnes
assentiunt; Agamemnonem summum imperatorem praeficiunt. Postera die Troiani ex
oppido laeti in aciem prodeunt. Agamemnon contra exercitum educit: praelio
commisso uterque exercitus inter se fugantur. Postquam maior pars diei transiit,
procedit in primis Troilus, caedit, deuastat, Argiuos in castra fugat. Postera
die Troiani exercitum educunt: contra Agamemnon. Fit magna caedes, uterque
exercitus inter se pugnant, praelium acre fit. Multos duces Argiuorum Troilus
interfecit. Pugnatur continuis diebus septem. Agamemnon inducias petit in duos
menses. Palamedem magnifico funere effert, ceterosque duces ac milites utrique
sepeliendos curant.
[30] Agamemnon, dum induciae sunt, mittit ad Achillem Nestorem, Ulyssem,
Diomedem, ut rogarent illum in bellum prodire. Abnegat Achilles moestus, quod
iam destinauerat in bellum non prodire, ob id quod promiserat Hecubae se minus
pugnaturum, eo quod Polyxenam ualde amabat. Coepit male eos accipere qui ad se
uenerant, dicens perpetuam pacem fieri oportere: tanta pericula unius mulieris
causa fieri, libertatem periclitari, tanto tempore diffidere: pacem expostulat,
pugnam renuit. Agamemnoni renuntiatur, quid cum Achille actum sit, illum
pertinaciter negare. Agamemnon omnes duces in consilium uocat, exercitum
consulit quid fieri debeat, imperat dicere quid cuique uideatur. Menelaus
hortari coepit fratrem suum, ut potius exercitus in pugnam prodeat, nec debere
terreri, si Achilles se excusauerit: se tamen persuasurum ei ut prodeat in
bellum, nec uereri si noluerit. Commemorat Troianos non habere alium uirum tam
fortem quam Hector fuit. Diomedes et Ulysses dicere coeperunt Troilum non minus
fortem uirum esse quam Hectorem: sicque Menelao resistentes bellum geri
prohibebant. Calchas ex augurio respondit debere pugnare, nec curare quod modo
superiores Troiani fuerint.
[31] Tempus pugnae superuenit. Agamemnon, Menelaus, Diomedes, Aiax exercitum
educunt: contra Troiani. Fit magna caedes, pugnatur acriter, uterque exercitus
inter se saeuiunt. Troilus Menelaum sauciat, multos interficit, Argiuos in
castra fugat; nox praelium dirimit. Postera die Troilus et Alexander exercitum
educunt. Contra omnes Argiui prodeunt: acriter utrimque pugnatur. Troilus
Diomedem sauciat: in Agamemnonem impressionem facit, necnon faciem ipsius
sauciat, Argiuos caedit. Per aliquot dies pugnatur acriter, multa millia hominum
ex utraque parte trucidantur. Agamemnon, ut uidit maiorem partem exercitus se
quotidie amittere, neque sufficere posse, mittit inducias petere in sex menses.
Priamus concilium cogit, indicat Argiuorum legationem. Troilus negat dari tam
longo tempore inducias, sed potius impressionem fieri, naues incendi. Priamus
quid cuique uideatur dicere imperat. Omnibus placitum est, debere fieri quod
Argiui petunt: tunc fiunt induciae in sex menses. Agamemnon honorifice suos
sepeliendos curat: Diomedem, Menelaum saucios curat. Troiani aeque suos
sepeliunt. Dum induciae sunt, Agamemnon ex consilii sententia ad Achillem cum
Nestore proficiscitur, ut rogaret eum in bellum prodire. Achilles tristis negare
coepit se proditurum, sed pacem peti oportere conqueri: sed tamen, quod
Agamemnoni nihil negare possit, cum tempus pugnae superuenisset, se milites suos
missurum: ipsum excusatum haberet quod se abstineret a pugna. Agamemnon ei
gratias agit.
[32] Tempus pugnae superuenit: Troiani exercitum educunt. Contra Argiui prodeunt.
Achilles Myrmidonas instruit, ad Agamemnonem paratos mittit. Fit pugna maior:
acriter saeuitur. Troilus enim in prima acie Argiuos caedit, Myrmidonas
persequitur: impressionem facit in castra: multos occidit: plurimos sauciat.
Aiax Telamonius obstitit. Troiani uictores in oppidum reuertuntur. Postera die
Agamemnon exercitum educit: omnes duces et Myrmidones prodeunt. E contra Troiani
laeti in aciem prodeunt. Praelio commisso uterque exercitus inter se dimicant:
acriter per aliquot dies pugnatur: multa millia hominum ex utraque parte cadunt.
Troilus Myrmidonas persequitur, sternit, fugat. Agamemnon ut uidit plures ex sua
parte occisos, inducias in dies triginta petit, ut suos funerare possit. Priamus
inducias dedit; suos quisque sepeliendos curat.
[33] Tempus pugnae superuenit. Troiani exercitum educunt. Contra Agamemnon omnes
duces in pugnam cogit. Praelio commisso fit magna caedes: acriter saeuiunt.
Postquam primum tempus diei transiit, prodit in praelio Troilus, caedit,
prosternit. Argiui fugam cum clamore fecerunt. Achilles, ut uidit Troilum ita
saeuire et Argiuis insultare, simulque sine intermissione prosternere, Argiuos
laborare, prosiluit in bellum. Eum continuo Troilus praecipit, et sauciat.
Achilles de praelio saucius redit: pugnatur continuis diebus sex. Die septimo,
dum uterque exercitus praelio commisso fugaretur, Achilles, qui aliquibus diebus
uexatus in pugnam non prodierat, Myrmidonas instruit. Hortatur, alloquitur ut
fortiter impressionem in Troilum faciant. Postquam maior pars diei transiit,
prodit Troilus ex equo laetus. Argiui clamore magno fugam faciunt. Myrmidones
superuenere, impressionem in Troilum faciunt, de quorum numero multi a Troilo
occiduntur. Dum acriter praeliatur, equus Troili saucius corruit, Troilum
implicitum excutit. Eum Achilles cito adueniens occidit, et ex praelio trahere
coepit. Et subtraxisset, nisi Memnon eripuisset, et Achillem uulnere sauciasset.
Achilles de praelio saucius redit. Memnon insequitur et cum multis impressionem
facit. Ut respexit eum Achilles, restitit: curato itaque uulnere, et
aliquantulum praeliatus, Memnonem multis plagis occidit, et ipse uulneratus ab
eo ex praelio recessit. Postquam Persarum dux occisus est et Troianorum
exercitus fusus est, reliqui in oppidum confugerunt portasque clauserunt:
praelium nox dirimit. Postera die a Priamo legati ad Agamemnonem missi sunt, ut
inducias peterent: Agamemnon ex consilii sententia in dies XXX. inducias facit.
Priamus Troilum et Memnonem magnifico funere effert: ceterosque milites utrique
sepeliendos curant.
[34] Hecuba, moesta quod duo filii eius fortissimi Hector et Troilus ab Achille
interfecti essent, consilium muliebre temerarium iniit ad dolorem suum
ulciscendum. Alexandrum filium accersit, orat, hortatur, ut se et suos fratres
ulciscatur, insidias Achilli faciat, et eum nec opinantem occidat: quoniam ad se
miserit, et rogauerit ut sibi Polyxena in matrimonio daretur, se ad eum missuram
Priami uerbis ut pacem foedusque inter se firment, constituantque in fano
Apollinis Thymbraei, ante portam: eo Achillem uenturum, collocuturum: ibi
insidias collocari: satis uitae suae esse si eum occiderit: quod temerarius
Alexander erat, cito se promisit facturum. Noctu ducuntur de exercitu fortissimi,
et in fano Apollinis collocantur: signum accipiunt. Hecuba ad Achillem, Priami
uerbis, sicuti condixerat, nuntium mittit. Achilles laetus, Polyxenam amans,
postera die ad fanum se uenturum constituit. Et insequenti die cum Antilocho
filio Nestoris ad constitutum uenit, simulque ut introiuit in fanum, ex insidiis
occurrunt. Undique tela coniiciunt: eos Paris Alexander hortatur. .Achilles cum
Antilocho, brachio sinistro cooperto, dextro ensem tenens, facit impetum.
Achilles multos occidit. Alexander Antilochum et Achillem multis plagis confodit.
Ita Achilles ex insidiis, nequicquam fortiter faciens, animam amisit: quem
Alexander auferri et uolucribus proiici iubet. Id ne fieret Helenus multa
commemorans prohibet, et eos de fano eiici iubet et suis tradi. Achillem et
Antilochum in castra afferunt. Agamemnon Achillem magnifico funere effert: et ut
sepulcrum ei faciat a Priamo inducias petit, ibique ludos funebres facit.
[35] Deinde concilium conuocat: Argiuos alloquitur; placet omnibus ut quid
faciendo opus sit Dii consulantur. Mittunt continuo qui consulere debeant: qui
responsum accipiunt, per Achillis progeniem finem negotii fieri. Cum haec nuntii
retulissent, Aiax ait: cum Achilli filius Neoptolemus supersit, eum oportere
accersiri ad exercitum, ut patrem suum ulciscatur: tandemque placet Agamemnoni
et omnibus consilium. Datur negotium Menelao: hic Scyrum proficiscitur ad
Lycomedem auum eius: imperat ut nepotem suum mittat. Quod Lycomedes Argiuis
libenter concessit. Postquam induciae exierunt, Agamemnon exercitum eduxit,
instruit, hortatur. Contra Troiani prodeunt: praelium committitur. In prima acie
Aiax uersatur, clamore magno orto. Multi ex utraque parte cadunt. Alexander
arcum tenens multos interficit, Aiacis latus nudum figit. Aiax saucius per
hostes persequi Alexandrum coepit: nec destitit, nisi prosterneret. Aiax fessus
uulnere in castra refertur. Sagitta exemta statim moritur. Alexandri corpus ad
urbem refertur. Alexandro occiso, Diomedes magno animo in hostes impressionem
facit. Phryges fessi in urbem confugiunt, quos Diomedes usque in urbem
persequitur. Agamemnon exercitum circa oppidum ducit, et tota nocte circa murum
obsidet, et curat ut alternis uicibus diligenter uigilias agant. Postera die
Priamus Alexandrum in oppido sepelit, quem magno ululatu Helena prosecuta est,
quoniam ab eo honorifice tractata sit. Quam Priamus et Hecuba ut filiam
aspexerunt et diligenter curauere, quod nunquam despexisset Troianos, et Argiuos
desiderasset.
[36] Postera die Agamemnon coepit exercitum ante portam instruere, et Dardanos
in praelium prouocare. Priamus subsistere, urbem munire et quiescere usque dum
Penthesilea cum Amazonibus superueniret. Penthesilea postea superuenit, et
exercitum contra Argiuos eduxit: fit praelium ingens, per aliquot dies pugnatur.
Argiui in castris opprimuntur. Cui uix Diomedes obstitit: alioqui castra
uastasset, naues incendisset Argiuorum, et uniuersum exercitum deuastasset.
Praelio diremto Agamemnon suos in castris retinet. Interim Penthesilea prodit
quotidieque deuastat Argiuos, in bellum prouocat. Agamemnon ex consilio castra
munit tueturque, et in bellum non prodit, usque dum aduenit Menelaus cum
Neoptolemo. Neoptolemus ut aduenit patris sui arma accipit, circa patris tumulum
lamentatur clamore magno. Penthesilea ex consuetudine aciem instruit, et prodit
usque ad castra Argiuorum. Prodit Neoptolemus, Myrmidonas instruit, et contra
educit. Agamemnon exercitum instruit: acriter ambo concurrunt. Neoptolemus
stragem facit: Penthesilea occurrit, fortiter cominus stetit. Dum per aliquot
dies acriter pugnauerunt, ambo multos occiderunt. Penthesilea Neoptolemum
sauciat. Ille, dolore accepto, Amazonum ductricem Penthesileam obtruncat. Eo
facto totum exercitum Troianorum in urbem fugat. Argiui cum exercitu murum
circundant, ut foras Troiani exire non possent.
[37] Haec postquam Troiani uiderunt, Antenor, Polydamas, Aeneas ad Priamum
ueniunt. Agunt cum eo, ut concilium uocet, de fortunis suis quid sit faciendum.
Priamus concilium conuocat: illi postulauerunt loquendi facultatem dari: iubet
dicere eos quid desiderent. Antenor commemorat, principes defensores Troiae
Hectorem ceterosque natos eius cum aduenis ductoribus interfectos esse; magnos
fortissimosque adhuc contra stare, Agamemnonem, Menelaum, Neoptolemum, non minus
fortem quam pater eius fuisset, Ulyssem, Nestorem, Diomedem, Aiacem Locrum,
ceterosque quam plures summae prudentiae. Contra, Troianos clausos et contritos
esse. Suadet potius, ut Helena his et quae Alexander abstulit reddantur, et pax
fiat. Postquam multa uerba de pace concilianda dixerunt, surgit Amphimachus
filius Priami adolescens fortissimus: malisque uerbis adortus est Antenorem, et
eos qui consenserant increpare factaque eorum coepit, et suadere potius exercitu
irruptionem in castra facere, usque dum uincant, aut uicti pro patria occumbant.
Postquam is finem fecit, Aeneas exsurgit, lenibus mitibusque uerbis refutat,
pacem ab Argiuis peti magnopere suadet.
[38] Postquam finis dicendi factus est, Priamus magno animo surgit, ingerit
multa mala Antenori et Aeneae: eos auctores belli appetendi fuisse et legatos in
Graeciam mittendi, cum ipse quoque Antenor legatus redierit, et renuntiauerit se
contumeliose tractatum esse. Deinde et Aeneam, qui cum Alexandro Helenam et
praedam eripuerit. Quapropter certum sibi esse, pacem non fieri: imperatque ut
omnes parati sint, cum signum dederit, per portas irruptionem facere: aut
uincere, aut mori sibi certum esse. Haec postquam dixit, multis uerbis eos
hortatus, concilium dimisit, Amphimachum in regiam duxit, dixitque se uereri ab
his qui pacem suaserant, ne oppidum prodant, eosque habere multos de plebe qui
cum eis sentiant: opus esse eos interfici. Si hoc factum sit, se patriam
defensurum, et Argiuos superaturum. Simulque rogat, ut sibi fidelis et obediens
paratusque cum armis sit: id sine suspicione ita fieri posse: postera die, ita
uti solet, rem diuinam facturum, eosque ad coenam uocaturum. Tunc Amphimachus
consilio approbato hoc facturum promittit, atque ita ab eo discessit.
[39] Eodem die conueniunt clam Antenor, Polydamas, Ucalegon, Amphidamas, Dolon:
dicunt se mirari pertinaciam regis qui clausus cum patria et comitibus perire
mallet, quam pacem facere. Antenor ait se inuenisse quid faciendum sit, quod
sibi et illis in commune proficiat, dum sibi et illis foret fides. Omnes se in
fide astringunt. Antenor, ut uidit se obstrictum, mittit ad Aeneam, dicens
prodendam esse patriam, et sibi suisque cauendum esse: ad Agamemnonem de his
aliquem mittendum esse: nam regem iratum de concilio surrexisse, quia ei pacem
suaserit: uereri se ne quid noui consilii ineat. Itaque omnes promittunt:
statimque Polydamantem, qui ex his unus erat, ad Agamemnonem clam mittunt.
Polydamas in castra Argiuorum peruenit, Agamemnonem conuenit, dixitque ea quae
suis placerent.
[40] Agamemnon clam nocte omnes duces in concilium conuocat, refert eadem: quid
cuique uideatur, dicere iubet. Omnibus placitum est, ut fides proditoribus
seruetur. Ulysses et Nestor uereri se dixere, hanc temeritatem subire.
Neoptolemus eos refutat. Dum inter se certant, placitum est, signum a
Polydamante exigi, et idipsum per Sinonem ad Aeneam, Anchisem et Antenorem mitti.
Sinon ad Troiam proficiscitur. Et quia nondum claues portae Amphimachi
custodibus traditae erant, signo dato, Sinon, nomine Aeneae et Anchisae et
Antenoris audito confirmatus, Agamemnoni renuntiat. Tunc placitum est omnibus,
ut fides daretur, et iureiurando confirmaretur, Antenori, Aeneae, Ucalegoni,
Polydamanti, Doloni, suisque parentibus, liberis, coniugibusque, et
consanguineis propinquis, et amicis qui una coniurassent, omnibus fidem
praestari, suaque omnia sacra et bona incolumia habere liceat. Hoc pacto
confirmato et iureiurando astricto, suadet Polydamas, noctu exercitum ad portam
Scaeam ut adducant, ubi extrinsecus caput equi pictum est; ibi praesidia habere
noctu Antenorem cum Anchise exercitusque noctu portam reseraturos eisque lumen
prolaturos. Id signum eruptionis fore, quod ibi praesto forent qui ad regiam eos
ducant.
[41] Postquam pacta confirmata sunt, Polydamas in oppidum redit, facta renuntiat,
dicit Antenori et Aeneae ceterisque quibuscum actum erat ut suos omnes ad Scaeam
portam adducant, noctu Scaeam portam aperiant, lumen ostendant, exercitum
introducant. Antenor et Aeneas noctu ad portam praesto fuerunt, Neoptolemum
susceperunt, exercitui portam reserauerunt, lumen ostenderunt, fugae praesidium
sibi et suis omnibus ut esset postulauerunt. Neoptolemus irruptionem facit,
Troianos caedit, persequitur Priamum, quem ante aram Iouis obtruncat. Hecuba,
dum fugit cum Polyxena, Aeneae occurrit, Polyxenam ei tradidit, quam Aeneas ad
patrem Anchisem abscondit. Andromacha et Cassandra in aede Mineruae se tegunt.
Tota die et nocte Argiui non cessant uastare, praedam asportare.
[42] Postquam dies illuxit, Agamemnon omnes duces in arcem Mineruae conuocat:
Diis gratias agit, exercitum collaudat, omnem praedam iubet in medium afferri:
eam se pariter cum omnibus partiturum: simulque exercitum consulit, an placeat
Antenori et Aeneae, cum his qui una patriam prodiderant, seruari, quod illis
clam confirmauerant. Exercitus totus conclamat, placere sibi; itaque conuocatis
omnibus, omnia sua reddidit. Antenor rogat Agamemnonem, ut sibi liceat dicere.
Agamemnon dicere iubet. Principio Antenor gratias Graiugenis agit, simulque
commemorat Helenum et Cassandram semper patri bellum dissuasisse, Achilli
sepulcrum Helenum dixisse donari, et dixit Helenum omnia scire. Agamemnon ex
concilii sententia Heleno et Cassandrae libertatem dedit. Helenus pro Hecuba et
Andromacha rogare coepit Agamemnonem, commemorans ab his semper eum dilectum
esse. Agamemnon ad concilium refert: placuit illis libertatem reddi, suaque
omnia restitui, praedam omnem aequaliter diuidi: hostias et uota soluere, et
quando debeant domum reuerti diem constituere. Ut dies recessionis aduenit,
tempestates magnae exortae sunt, et per aliquot dies remanserunt.
[43] Calchas respondit, Inferis non esse satisfactum. Neoptolemo in mentem uenit,
Polyxenam, cuius causa pater perierat, non esse in regia inuentam. Agamemnonem
poscit, conqueritur, accusat exercitum. Antenorem accersiri iubet, imperat ut
perquirat eam et adducat. Is ad Aeneam uenit, et diligentius perquirit: utque
primum Argiui proficiscantur, Polyxenam, ut absconditam inuenit, ad Agamemnonem
adducit. Agamemnon Neoptolemo illam tradit: isque eam ad tumulum patris iugulat.
Agamemnon, iratus Aeneae quod Polyxenam absconderat, cum suis protinus patria
excedere iubet. Aeneas cum suis omnibus nauibus proficiscitur, Antenori terram
tradit. Agamemnon postquam profectus est, Helena, post aliquot dies, moesta
magis quam alacris, domum reportatur cum suo Menelao. Helenus cum Hecuba,
Andromacha et Cassandra Chersonesum petunt.
[44] Hactenus Dares Phrygius Graecis literis mandauit: nam is ibidem cum
Antenoris factione remansit. Pugnatum est annis X, mensibus VIII, diebus XII; ad
Troiam ruerunt ex Argiuis, sicut acta diurna indicant, quae Dares Phrygius
descripsit, DCCCVI millia hominum ad oppidi proditionem. Ex Troianis CCLXXVIII
millia hominum. Aeneas profectus nauibus quibus Alexander in Graeciam uenit,
numero XXII quem omnis hominum aetas circiter IIIMCCC secuta est. Antenorem
secuti sunt duo millia et quingenti. Andromacham et Helenum mille ducenti.
Hucusque historia Daretis. |